

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 21: Versus 18
Cum autem senueris.Passurum praedicit qui negaturum praedixerat, hoc jam poterat resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Jam non metuit hujus vitae interitum, quia resurgente Domino vitae alterius praecessit exemplum.